- FRIDERICUS Spanhemius
- FRIDERICUS SpanhemiusArchipalatinus, fil. Wigandi Spanhemii, Consiliarii Archi-Palatini Ambergensis (Philologi et Theologi insignis, cuius Eruditissima Ep. exstat in Apologet. Christiani Becmanni) Theologus fuit hoc saeculo celeberrimus et facundissimus, Genevae primo, dein Lugduni-Batavorum Professor. Edidit varia, inter quae eminent Dubia Euangelica, Exercitationes de Gratia Universali, Miles Suecicus, Disputat. Anti-Anabaprist. Geneva Restituta, Laudatio Funebris Frid. Henrici Auriaci etc. Vide Dan. Tossanum in Panegyrico Spanhemiano Heidanum in Orat. Funebri etc. Pater fuit Ezechielis Spanhemii rei Nummariae peritia, et variis Legationibus, ac Scriptis incliti, ac propediem exspectantur eius in Callimachum prolixae Observationes, Animadversionum in Iuliani pleraque Opera Tomus alter, in Folio, De Usu Numismatum Antiquorum, Editio prior. multis partibus auctior etc. Tum Pater Friderici Spanhemii SS. Theol. in Heidelbergensi primo, ab A. C. 1655. unc in Lugd-Batava Academia Profesloris Primarii, Scriptis variis iam olim in lucem editis clarissimi. Eius Opera Latina nunc sub prelo sudant Lugduni-Batav. tribus Voluminib. in Folio proditura, Primo quidem et Chronol. Historia Ecclesiastica; Secundo, Miscellanea Sacrae Antiquitatis; Tertio, Opera Theologica Selecta, continebuntur
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.